Norse and Finnic Mythology Pages »» Nordic Folk Legends and Chronicles »» Johannes Messenius: SCONDIA ILLUSTRATA TOMUS X Latin transciption



Generosis Amplissimisque Viris,

FINLANDIAE, LIVONIAE & CURLANDIAE

GUBERNATORIBUS

ET

CASTELLANIS

S.D.




IN meo Cajanaburgi ergastulo,

generosi & magnifici Heroës, dum plurimos

intereà temporis sedulus volvo Historiographos, ex iis

Scondianam compilando Chronologiam; simul etiam,

non contemnenda vetustatis reperi fragmenta,

documentaque, Finlandiam, Livoniam & Curlandiam, summoperè

illustrantia. Atque cum illae Dynastiae nobilissimae, Scondicorum subessent

dominio regnorum, licet haec illas peninsula non complecteretur, &

nullo hactenus chronico, bunae illarum forent illustratae, postquàm Scondico

extremam operi manum imposuissem, non alieman quoque à proposito meo

elucubrationem, historiae Finnonicae, Livonicae & Curlandicae, depraehendi.



Itaque vacantem inconditae illi admoveram ferrugini dexteram,

quam non ignaviter perlustravi, ordinavi, & indè sequentem

concinnavi Chronologiam, Ita tamen, ut quae potius monimenta deservire

viderentur praefationi, prolegomena inter reponerem, inprimisque

FINLANDIA occurrit illustranda. Hans Johannes Gothus, principio suae

historiae, tali describit modo: Finningia triquetra forma apparet,

cujus unumquodqie latus, continet CL. millaria Gothica. Est in

occidua parre Finlandiae, duplex Finningia, aquilonaris & australis,

illaque latè in septentrionem, circa maris Secici littora, excurrit;

Haec autem dicecesin, & civitatem complectens Abogensem, in

meridiana Finlandiae littoral extenditur: A cujus orientali latere,

provincia Neolandiae principium sumens, circa littora Venedici sinus,

usque ad occidentales Moscovitarum limites, versus orientem

porrigitur.Deindè occurrit Carelia, quae â meridie habet sinum

Venedicum, â quo per multa terrarum spacia, extenditur in

septentrionem, usque ad Schyfinniam. Haec ille capite quinto Prolegomenorum.

Verum Olaus, Johannis frater, in Proloquio libri tertii

asseverat, Finlandiam sub Ethnicismo fuisse regio decoratam axiomate,

longam CCC. & latam LX. milliaribus. Apud alios tamen invenio

scriptores, plurimos inter regulos Finlandiam, pro numero provinciarum,

illo fuisse distributam tempore, particulariusque divisam; in

Careliam, Tavastiam, Nylandiam, & Satagundiam, velut in

quatuor amplissimos Ducatus. Deindè in Savolaciam, Bothniam

orientalem, Alandiam, & Lappiam, tanquam paulò minores comitatus totidem.



Praetareà binos constat Finlandiam obtinere nomophylaces, seu

judices provinciales, videlicet unum in australi, & alterum in Finlandia

boreali; Nec pauciores, pro tempore, Antistites possidere;

Abogensem nempè ac Wiburgensem, est manifestum. Qui praesulum

numerus, nequaquam sanè respondet regionum amplitudini, longè

plures flagitanti Superintendentes. Quod meum similiter est judicium, de

Finlandiae arcibus, quas septem duntaxat compraehendit, scilicet Wiburgensem,

Abogensem, Nyslattensem, Tavastaburgensem, Rasborgensem,

Cajaneborgensem, & Ulensem. Sicut etiam de urbibus Finlandiae,

quòd XI. solùm habeat in toto suo complexu; nimirum Wiburgum,

Abogiam; quae hodiè preacipua sunt Finlandiae emporia;

Raumum, Helsinforsium, Biornborgum, Nadendalam, Vasam, Nystadium,

utramque Carlebygiam, & Ulam. Abundat siquidem Finlandia

omnigenis mercibus quas praegrandi suo negotiatores lucro, indigenae cum

alienigenis, alibi locorum quoque possent sanè permutare. Insuper

Finlandi, agros colunt feracissimos; nemora feris plenissima; mare, sinus,

lacus, & fluvios, piscibus refertissima, adeò ut incolas, accolas &

advenas, illurum regio vastissima, fertilissimaque, sufficienter, nec non

excellenter, valeret sustentare, atque peregrina invitare mercimonia,



Proximum sibi locum illustrationis vendicat LIVONIA, quod nominis

vocabulum â Livone quodam, seu Libone, consecuta est, veteri domino, &

profugo ex Italia, heroë nobilissimo. Continet porrò Livonia, Curlandiae

adjuncta, velut parti non minime, CXX. milliaria in longitudine, & XL.

in latitudine. Ac licet hodierna loquendi, & scribendi consvetudo,

Curlandiam â Livonia perperàm distingnat; Eum tamen scribendi morem

sum ego amplexus in chronologiae hujus inscriptione, tanquam magis hoc

tempore usitatum. Sed vera & legitima, censetur Livoniae divisio, in primarias

tres provincias; scilicet Estoniam; Lethlandiam; & Curlandiam;

Quarum singulae quondam peculiarem habûere regulum, sicut

archivum vetustatis non obscurè testatur, illorumque potissimus fuit rex,

Estoniae, quem nobis anno Christi MLX. ità descriptam reliquit, M.

Adamus Bremenis: Praetereà recutatum est nobis, alias plures

insulas in eodem ponto esse, quarum una grandis Estland dicitur, non

minor illâ de qua prius dixi; ubi Deum Christianorum incolae

prorsus ignorant, dracones adorant cum volucribus, quibus etiam

vivos litant homines; Quos â mercatoribus emunt, diligenter

omninò probatos, nè maculam in corporibus habeant, pro qua

refutari dicuntur à draconibus. Hactenus M. Adamus.



Subdividitur Estonia in quasdam non parvas ditiones, ut sunt

Harrigia, Wirlandia, Alentachia, Waydelia, Jervia, Vichia,

Odenpe, insulasque admodum insignes, quales Osilia, Dagedonia,

Mone, Wormbögia, Wrangögia, Chyenia, & Wodesholmia.

Que amplissima Esthoniae territoria, & non minora, quam

comitatus, alibi terrarum, haud paucas ostentat urbes, & arces.

Siquidem primò in Harrigia prostant; Revelia, Fegfyrium, &

Padisum. In Wirlandia; Wesenbergum, Tolsbergum, Borcholmium.

In Alentachia; Narvia, Nyslottia. In Jervia; Huitenstenum,

Laysum, Overpolia, Felinum, Tarvesium, Charxum. In Vichia;

Lealia, Lodium, Habsalia, Fichelium, Parnovia. In Odenpe,

Derpatum, Warnebechia, Chirienpolia, Oldendornia, Helmodia, Ringen,

& Randen. In Osilia denique; Arensborgum, & Sonnenborgum.



Caeterum altera Livoniae provincia est Lethlandia, cujus

inhabitatores adeò habent idioma diversum, à Curlandis, & Esthonibus,

ut illi horum non intelligant sermonem. Possident autem

Lethlandi, XXXVIII civitates, & munitiones, nempe; Rigam,

Cochenhusium, Dynemyndiam, Vendam, Volmariam, Lennevartiam, Nymöliam,

Chercholmian, Dalen, Yxchuliam, Ronnenborgum,

Sosvechiam, Segervaldiam, Ascheradiam, Sexmilten, Treyden,

Chremoniam, Lempseliam, Selsborgum, Marienborgum, Dunenborgum,

Schvanenborgum, Frouvenborgum, Lutzen, Rositen, Marienhusen,

Jurgensborgum, Rope, Buthnicum, Trichaten, Ruigen, Purcheliam,

Ermis, Barsson, Hogrosen, Moyan, Erle & Chalsenoviam.



Verum tertia Livoniae provincia, est CURLANDIA, de qua

praefatus sic quonque loquitur Adamus: Sed & aliae interius sunt

insulae, quae Sueonum imperio subjacent, quarum maxima est illa

quae Curland dicitur, iter octo dierum habens; Gens crudelissima,

propter nimium idololatriae cultum fugitur ab omnibus; Aurum ibi

plurimum; equi optimi; divinis auguribus atque necromanticis,

omnes sunt domus plenae; Qui etiam vestitu monachorum induti

sunt; & toto ibi orbe responsa petuntur, maxime ab Hispanis, &

Graecis, Hanc insulam in vita S. Ansgarii, Chori nominatam

credimus, quam tunc Sueones tributo subjecerunt, unaque tum facta

est illic Ecclesia, cujusdam studio mercatoris, quem rex Sueorum

multis ad hoc illexit muneribus. Compraehendit verò in se Curlandia,

Semigalliam, & incolas non habet homoglottas, cum non

modò in ea Estonico utantur sermone; ast etiam Lithuanico passim

ditionum. Quam separat à Lethlandia, fluvius Dyna, sequentiaque

incolunt Curlandi oppida, & arces: Mythoviam, Chendoviam,

Goldingiam, Dobbeliniam, Durbeniam, Windoniam, Tucheniam,

Nyhusium, Talseniam, Grubiniam, Pilsium, Angermundiam,

Dondangeniam, Amboteniam, Hausenpoteniam, & Bauschenburgum.



Quod ad Livoniae spectat situm, habet illa Russiam ab oriente;

LIthuaniam & Prussiam à meridie; mare Balthicum ab occidente; ac

Finlandiam à septentrione. Praetereà lacus in Livonia multi non ignobiles

spectantur, quorum duo sunt primarii, Peybes, & Forsierfvium.

Ille XIV. longus est milliaria, latus VII. dirimitque

Livoniam à Russia, in quem LXXII. labuntur aliundè flumina,

eorumque unum se exonerat in mare orientale, inter utramque Narviam.

Hic VII. excurrit per milliaria, & duo in latitudine solum obtinet.

Atqui omnium in Livonia fluminum, nomen sibi praecipuun vendicat

meritò Dyna, utpote, qui non minor Albi, cum tumultuoso

valdè impetu descendens ex Russia, & Rigam praeterlabens, ibi

mare ingreditur Scondicum, seu Venedicum.



Neque tantum piscibus abundat Livonia, sed etiam melle,

canabe, lino, lupulo, frumento, armento, feris & arvibus, in tanta

profectò copia, ut similem vix habeat mundus regionem. Atque

propter eam mercium abundantiam, praegrandis mercatorum ex omnibus

fermè Christiani orbis regionibus, siebat quotannis in Livoniam

concursus; Praecipuè tamen ex Russia, cujus incolae, aliorumque

regnorum, potisimum Revaliae, & Rigae, negitiabantur, indeque

celeberrimae quondam fuerant illae binae urbes in ponto Balthico emporia.

Quo etiam tempore Livonia, Dominos habuit Magistrum Crucigerorum,

qui Vendae plerumque resedit; Archiepiscopum Rigensem, qui

Cochenhusiae; Episcorum Derpatemsem, qui castrum incoluit ibidem;

Praesulem Oseliensem, quo morabatur in Arensburgo; Antistitem

Curlandiae, qui in Pilsio; & Revaliensem Episcopum, qui in

Borcholmio Virlandiae, suam obtinuit mansionem.



Caeterum post admissam in Livonia novationem religionis,

de illius dominio, non secus ac de pomo aeridos, concertarunt hactenus,

Suecus, Danus, Polonus, & Moschus, non modico miserrimorum

incolarum cum detrimento, sicut Chronicon sequens abundè

contestatur. Quod his de causis, Viri Amplissimi, Vobis inscribendum

duxi. Inprimis propter magman amicitiam cum plerisque Vestrum

olim institutam; & praesertim cum praenobili & generoso viro,

Domino Philippo Scheding, à Knuda & c. Castellano Revaliensi

amplissimo; sicut etiam, quod socer meus charissimus, doctrina &

nobilitate insignis, Dominus Arnoldus Grothusen, serenissimi, &

potentissimi Principis, Domini Sigismundi III. quondam Sueciae, &

Poloniae regis dignissimi, meritò Praeceptor, in vestro natus fuerit

dominio, non solum; sed etiam conjux mea integerrima, in Esthonia

quoque fuerit genita. Itaque praefatis motus causis, praesentem Chronologiae

Livoniae librum, Vestris N. & Amplitudinibus, amicè decido,

& inscribo, obnixè obsecrans, ut illum benigno acceptetis animo,

valeantisque quam rectissime. Datum Cajaneburgi, Calendis Januarii, anno

MDCXXXVI.



V. N. N. & A. A.

addictissimus

Johannes Messenius.