CHRONOLOGIA
FINLANDIAE, LIVONIAE, ET CURLANDIAE.
Anno, post orbis diluvium, CLVI. 156. Thuiscon, IV. Noae filius, imperium nactus â Tanai, ad Rhenum, & ab Adula monte, ad Mesambriam Ponticam, eò cum suis, & fratrum liberis migravit. CXCIII. Thuiscon primos in Scondiam transmisit Colonos. 193. CCLIII. Populis in utroque regno, scilicet occidentalibus, & 253. orientalibus, leges, & literas traditit. CCCVI. Thuiscon morte sublatus, & Deos inter relatus, 306. Manum in regno nanciscitur occidentali successorem. In orientali autem subrogatus Sarmatas, qui ex Semi fuit genitus trinepote, illud de suo appellavit nomine, Sarmatiam. Porrò tres suerant Sarmatarum nationes, Slavi, Antes, & Venedae, horumque duntaxad proposui contexere Chronologiam. Venedae juxta sinistrum latus montium, Europaeam ab Asiatica distermanantium Sarmatiam, populosissimi primùm consedere. Caeterum Scondii nimium hactenus multiplicati, primam effuderunt orientem versus, coloniam. Qui populus, non minus dein auctus, omne illud fecus littora maris Baltici, vastissimum terrae scacium, quod est inter Torne Norrebotnucum & Saxoniam, ex oppositu Scondiae, occupavit, dictus posteà Vandalicus. Forniotus, circa sextum, ante Christum, seculum, borealibus 600. dominatur Vandalis. Karus illius filius, & â morte pro ventorum cultus Deo, iisdem imperat. Similiter rex Frosto, Kari filius, in Vandalia boreali, rerum potitur. Altera hoc tempore gentium turma per eandem egressa viam ex Scondia, pulsis ex Ostrobothnia Vandalis, illam suis tradit uxoribus inhabitandam, inde Quenland Scondicè, & Latinè, Terra Faeminarum, Amazonumque, diu nincupatam. Sed viri talibus liberi impedimentis, Russiam felicius impugnarunt. Hoc circa tempus, regnat in Scondia, Quenlandia, & Vandalia, rex Snore, annosus. Rex Snore, Thoroni filiorum uni, tradidit moriens Sveciam, Gothiam, Norvegiam, Quenlandiam, & Vandaliam. Dano autem, alteri filiorum, Vitasletiam (quae â novo dicta fuit rege, Dania) prius Snore subjugavit. Quandô fratrum tertius, Angul, Holsatiam adeptus, Anguliam de se nominavit. Quenlandenses, Diis post obtum Thoroni adscripto, quintum hebdomadae diem, & primum anni mensem, dicarunt, de ipso appellatos ut secundus â filia Göia, inter Deas etiam relata. Nore parenti successit in Norvegia, Quenlandia, & Vandalia boreali. Circa LX. ante Christum annum, famosus ille Othinus, ex minori 60. pulsus â Romanis Phrygia, Scondiam versus, quod foret indè oriundus, cum multis contendit populis. Othinus Venedarum operâ commilitonum, totâ potitus Sarmatiâ Europaeâ, omnem Vandalorum ditionem, indè modò expulsorum, illis assignavit incolendam, â novisque mare accolis vocatum est dein Sinus Venedicus. Sed pro locorum diversitate, quindam posteà Venedarum, Saxones, Megapolenses, quindam Pomerani, Cassubii, Proteni, alii Lithuani, Samogitae, reliqui Curetes, Livones, Finni & Lappones, fuerunt nuncupati, in arte nimium excellentes magica, quam ab Othino, illius peritissimo, fortassis didicerunt. XXIV. Priusquam Christus nasceretur, anno, Scondiam Othinus, 24. velut patriam avitam, armis recuperans, non minus, quam prius Thuiscon, possedit imperium. Anno post diluvium, MMCCCIII. Christus Dei filius, pro An. Christ. hominum falute, homo fieri dignatus est. Tantae ignari gratiae, prô dolor, Venedae, folem, lunam, serpentes, & ignem, pro Deo abdorarunt. LXXV. Christi anno florens Plinius, Venelandiam, Scondiâ 75. non minorem esse, immò magnitudinis incompertae, affirmat. C. Circa annum, Sumblus Venedarum rex borelium, promissa 100. Gramo Scondiae domino, filiâ Signe, illum Venelandiae inhiantem, fibi reddit amicum. Gramus Signem inaudiens, Henrico Saxonum regi desponsatam, occiso in nuptiis corrivali, & illâ in Daniam abducta, suscepit ex ipsa Hadingum. Circa CXXX. humanae falutis annum, Hadingus, Daniae rex, 130. Locherum, Curlandiae Satrapam, impugnat, ab eoque captus, non facilè liberatur. Circa CLX, Christi annum, Dornus Curetum similiter regulus 160. â Frotone Danorum rege, per insigne vincitur stratagema. Circa CLXXXIX. Cuso, Venelandiae dominator, ab Hothero 189. persvasus Scondiae monarcha, filiam elocat Thoram Helgoni, Norvegiae regulo. Circa CC. Roncus, rex totius Scondiae, Curetes armis 200. subjucavit. Circa CCC. Christi seculum, factus est Dago, Estonum 300. regulus, Frotoni Dano tributarius. Item Tengillus, Venelandiae suppolaris, eponymus. Curlandia simul, Frotoni Danorum regi, auscultavit. Quae, velut & reliqua borealis Venelandia, inter multos suit regulos distributa. Circa CCCXX. post Christi natalem annum, Ericus Sveonum 320. dominus, beneficio Frotonis Dani, etiam in Venelandiae Estia, & utraque Lappia, rerum potitur. CCCLXX. Christi anno, praepotens ille Gothorum rex, 370. Hermenricus, suo addidit imperio amplissimo Estoniam, & Livoniam, Curlandiamque. Circa CDLVI. Christi annum, praecipui urbis Romanae optimates 456. ut Attilae tyrannidem evaderent, conscensis navibus, per mare in Venelandiam fortè depulsi, diu incolis tum subactis, dominabantur. Libo, illorum non postremus, fertiliorem Venelandiae nactus borealis portionem, ex se nominat eam Liboniam, quae appellatur hodie Livonia. Alius eorundem, Lithuaniâ sibi subactâ, nobillissimae, & antiquissimae Jagellonum familiae, ibi hactenus, & in Polonia gloriose admodum dominanti, dedit exordium. Nonnullis ex iisdem, dubio procul, biorealiorem Venelandiae obtinens partem, de ipsa per se, & posteros clarissimos, cum Suecis & Ruthenis, tam diu belligeravit, donec illam amiserit. Haec priscum sola retinuit nominis vocabulum; progressu tamen temporis, valdè mutatum. Nam quae inprimis Venedilandia, & Venelandia, suit dicta; dein per ignaros antiquitatis, vocatur Fenlandia, & Finlandia, Finnoniaque. Atque cum praefati furient Romani Christicolae, reor Venedis, sub illorum dominio, aliquam religionis scintillam Christianae, illuxisse; sed posteà extinctam omninò fuisse. Circa CDLXX. Valander, Sueciae rex, impugnat Finlandiam, & 470. hujus filiam Principis nactus conjugem, Drifuam, ex illaque, Visburum, in throno dein successorem, placatur. Quandò inclytus ille athleta, Starcaterus, non pauca fortitudinis specimina, admirandae apud Finnos, Livones, Curetes, & Ruthenos, edidit, Venedasque primus docuit, in repandis, ob nivium altitudinem, lignis ambulare. Annum circa Christi, D. Rex Frosto, imperat Finlandis, & 500. Schialvia illius filia, ab Augnio, Sueonum rege, partis sui, patriaeque oppressore, indè violenter abducta, ad nuptias, ipsum somno deditum, ubi nunc est Stockholmia, suspendit, & domum profugit. |