Norse and Finnic Mythology Pages »» Nordic Folk Legends and Chronicles »» Johannes Messenius: SCONDIA ILLUSTRATA TOMUS X Latin transciption



EX

JOHANNES MESSENII

SCONDIA ILLUSTRATA,

TOMUS X.

Seu

CHRONOLOGIA DE REBUS VENEDARUM BOREALIUM

ad Scondiam jure pertinentium

scilicet

FINNONUM, LIVONUM, ET CURLANDORUM,

ab ipso fermè orbis diluvio

ad annum Christi MDCXXVIII.

geftis.






STOCKHOLMIAE,

Typis Olavi ENAEI, Anno Christi MDCCIII.




PROGRAMMA.


Adsis Finno, Livoque, Semigalle,

Queis ortum populosa Venedarum

Gens donaverat, hactenus tenebris

Plus quàm Cimmeriis diu latentes;

Posthac sed magè quàm meridianus

Sol lucebitis: Hancque claritatem

Isto Messenius libro procurat,

Quo vestras repetens migrationes,

Res gestas simul, auspicatur ipso

Mox â diluvio, quod usque nostrum

Perducit Chronicon fidelis aevum;

Ut sit testis epud vetus nepotum

Seclum, carceris innocenter oris

Vestris quem tolerat, videlicet sub

Cajanensibus, heu scelus! tyrannis

Bis novem miser integros per annos.

Nasonis meminere sic Scytharum

Gentes, quas apud exulabat insons.

Vos hinc Messeniique, carcerisque

Aeternum memores reor futuros.

Hos ergò facie, liber, ferenâ

Accedas; Hilares capescitote

Vos illum Livo, Finno, Semigalle;

Sed gratis animis, manuque totâ.